SCALA

SCALA
SCALA
a scandendo; per illas enim in superiora domus ascenditur. Sic apud Graecos, qui uxores filiasque auxiâ sollicitudine custodiebant, ad Parthenonas vel Gynaeconas, in supetiori aedium parte constitutas, Scalarum ascensu perventum: quae an gestatoriae fuerint adeoque removeri solitae sint, an fixae, non adeo liquet. Prius tamen verosimilius esse, videtur colligi ex Euripide Phaeniss. ubi Antigone, permissu Matris, e Parthenone seu cubiculo suo, Paedagogô comite, exiens, Scalas scansura huius opem inclamat,
Ο῎ρεγε νῦν, ὄρεγε γεραιὰν
Νέα χεῖῤ ἀπὸ κλιμάκων
Ποδὸς ἔχνος ἰξαντέλλων:
Eandem Scalam Penelope habuit, apud Homer Od. α. v. 330. per quam tamen ivit sola, sine ancillarum ope, quarum duae illam sequebantur, pro more,
Κλίμακα δ᾿ ὑψηλην` κατεβήσατο οἷο δόμοιο.
Similiter, apud Romanos, cenaculum, pars aedium superior, in qua epulari consuetum, Donat. in Ter. Adelph. Act. 3. Sc. 3. admotis Scalis ascensum est (postquam in superiori parte cenitare coeperunt, Varro de Ling. Lat. l. 4.) Ita enim Livius Dec. 4. l. 9. Cenaculum super aedes datum, ferentibus in publicum scalis, obseratum. Unde Festus Pomp. l. 3. Cenacula, inquit, dicuntur ad quae Scalis ascenditur. Martialis de incommoditate habitationis suae, l. 1. Epigr. 118. v. 6. trium meminit,
Longum est, si velit ad Pyrum venire,
Et Scalis habito tribus, sed altis
Quod quaeris, propius petas licebit.
Nempe, postquam in fuperiori parte, ut diximus, cenitati coeptum, superioris domus universa Cenacula dicta sunt, Varro ubi supra. Has, obtentâ apud Iudices causâ, Clientes in Patronorum gratiam coronis exornare consuevisse, colligere est, ex Iuvenali Sat. 7. v. 118.
---- Rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
Figantur virides, Scalarum gloria, palmae.
Ubi Casaubon. Scalae, inquit, hîc sunt aditus domus, ianua, ita autem vocat ἐμφατικῶς, ad indicandam Oratorum pauperiem, qui, tenuium et mendicorum more, in ceneculis habitabant, ut habitationes suas nisi scalis introire non possent. Vide et Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 28. Flaminicae vero Scalas plus tribus gradibus, nisi Graecas, scandere non licebat, ut Massurius Sabinus habet apud A. Gellium l. 10. c. 15. qua de re vide paulo infra, in voce Scalae Graecae. Sed et in bello Scalarum usus est; quibus urbem hostilem conscendere, primus docuit Capaneus, teste Vegetiô de Re Militari l. 4. c. 21. Cuiusmodi scalae meminit MS. liber apud Lindenbrogium, De Armorum Iudicio,
Tum prae se portant ascendibilem semitam,
Quam scalam vocitant.
Statius aerium iter vocat, Theb. l. 10. v. 842. Quô fine hodie ex loris fiunt, facile portatiles. Linearum iam meminit Ioh. Garzo Rernm Friderici Magni l. 2. Ut, locô accommodô perspectô, in moenia evaserunt, paululum morati scalas lineas, quarum extremis alligatae erant
manus ferreae, superiorum murorum parti iniciunt. Quam in tem vide Barthum ad Statium d. l. De usu Scalarum in conscendendis equis, dicemus infra: uti de poculi genere, hôc nomine insigni, retro vidimus, ubi de Poculis. Porro in poenis quoque Scalae adhibitae occurrunt, apud Gallicarum inprimis rerum Scriptores, in quo proin Regno Scala, una est ex altioris, ut vocant, iustitiae seu supremi dominii notis. Scala quippe pro criminum quorundam aut malefactorum punitione erigitur, intra dominorum, qui ius gladii habent, iurisdictionem et districtum, quam ascendere coguntur rei, qui eiusmodi poena multantur, ut universae plebi expositi infamiae notam subeant. Cuiusmodi scalam, Scalam Templi appellatam, quod fuerit Templariorum olim supremae Iustitiae nota, etiamnum in urbe Parisiensi prostare et ad Hospitalarios eius urbis iam pertinere, docet Car. du Fresne in Gloss. ubi varias vocis notiones alias exponit, cum videl. urbis regionem, apud Monspelienses, lecticae speciem in scalae modum confectam in Vita Filiberti, manipulum militarem, Gall. Escadron, apud Guil. Britonem Philip. l. 3. v. 10. 111 portum minorem seu potius traiectum vel πέραμα, in maiori portu (quô modô variae exstitêre scalae in portu Constantinopolitano Ceratino, de quibus idem multa congessit Not. ad Alexiadem) alia, notat. Vide et infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Scala — Pour les articles homonymes, voir Scala (homonymie). La Scala Teatro alla Scala …   Wikipédia en Français

  • Scala — (ital. scala „Leiter“, „Treppe“) bezeichnet: im Bereich der Kultur: Teatro alla Scala, ein Opernhaus in Mailand Scala (Berlin), eine im Zweiten Weltkrieg zerstörte Varieté Bühne in Berlin Neues Theater in der Scala, ein Wiener Theater der… …   Deutsch Wikipedia

  • Scala — may refer to:* Scala Kolacny Brothers, a Belgian girls choir * SCALA, the Student Chapter of the American Library Association * FF Scala and FF Scala Sans, typefaces by Dutch typeface designer Martin Majoor * Scala Sancta or Holy Stairs, a… …   Wikipedia

  • scală — SCÁLĂ, scale, s.f. Placă gradată montată la aparatele de radio, pe care se pot urmări, cu ajutorul unui indicator, posturile sau lungimea de undă pe care funcţionează aparatul la un moment dat. – Din it. scala. Trimis de Anonim, 09.07.2004. Sursa …   Dicționar Român

  • Scala (SA) — Scala …   Deutsch Wikipedia

  • scala — s.f. [lat. tardo scala ae (nel lat. class. soltanto al plur., scalae arum ), der. di scandĕre salire ]. 1. a. (archit., edil.) [struttura architettonica, costituita da una serie di gradini, che mette in comunicazione piani di diversi livelli, all …   Enciclopedia Italiana

  • Scala 40 — (Scala Quaranta) ist ein Kartenspiel, das sich in den 1920er Jahren in Italien verbreitete und dort das Rommé, ein sehr ähnliches Spiel, von dem die meisten Regeln übernommen wurden, verdrängte. Gespielt wird mit zwei Stapeln französischer Karten …   Deutsch Wikipedia

  • Scala — Scala: Scala (язык программирования)  компонентно ориентированный язык программирования. Scala, Inc.  производитель мультимедийного ПО. Scala Kolacny Brothers  бельгийский девичий хор, в состав которого также входят братья Колачни …   Википедия

  • Scala 68 — (Богота,Колумбия) Категория отеля: 4 звездочный отель Адрес: Calle 68 4A 69, 110821 Богота …   Каталог отелей

  • scala — ● scala ou scalaria nom féminin Mollusque gastropode marin, caractérisé par les côtes en escalier qui ornent sa coquille spirale. Scala (théâtre de la) théâtre lyrique construit à Milan en 1778; prestigieuse scène d opéra …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”